Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 15

 
atque utinam possis, et detur amicius arvum,
 
remque tuam ponas in meliore loco!
 
quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
 
numina, perpetua quae pietate colis.
 
erroris nam tu vix est discernere nostri 25
 
sis argumentum maius an auxilium.
 
nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
 
augetur remis cursus euntis aquae,
 
et pudet et metuo semperque eademque precari,
 
ne subeant animo taedia iusta tuo. 30
 
verum quid faciam? res inmoderata cupido est.
 
da veniam vitio, mitis amice, meo.
 
scribere saepe aliud cupiens delabor eodem!
 
ipsa locum per se littera nostra rogat.
 
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me 35
 
dura iubet gelido Parca sub axe mori,
 
semper inoblita repetam tua munera mente,
 
et mea me tellus audiet esse tuum.
 
audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo
 
(transit nostra feros si modo Musa Getas) 40
← Önceki Şiir 15 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi