Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 14

 
at malus interpres populi mihi concitat iram
 
inque novum crimen carmina nostra vocat.
 
tam felix utinam quam pectore candidus essem!
 
extat adhuc nemo saucius ore meo.
 
adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem, 45
 
non mordenda mihi turba fidelis erat.
 
molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
 
tam mites Graios indicat esse viros.
 
gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo
 
non potuit nostris lenior esse malis. 50
 
quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
 
is datus a vobis est mihi nuper honor.
 
solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,
 
exceptis, siqui munera legis habent.
 
tempora sacrata mea sunt velata corona, 55
 
publicus invito quam favor inposuit,
 
quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
 
erranti tutum quae dedit una locum,
 
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
 
tempus ad hoc nobis hospita fida manet, 60
← Önceki Şiir 14 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi