Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 14

 
Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
 
non aptum numeris nomen habere meis,
 
in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
 
nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
 
ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota 5
 
quolibet ex istis scilicet ire locis.
 
nulla mihi cura est, terra quo mittar muter ab ista,
 
hac quia, quam video, gratior omnis erit.
 
in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
 
mittite, praesenti dum careamus humo. 10
 
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
 
siquid et inferius quam Styga mundus habet,
 
gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
 
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
 
talia suscensent succensent propter mihi verba Tomitae, 15
 
iraque carminibus publica mota meis.
 
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
 
plectar et incauto semper ab ingenio?
 
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
 
telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor? 20
← Önceki bölüm Şiir 14 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi