Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
 
gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
 
sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
 
inque domo binus conspicietur honor.
 
qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo 65
 
altius imperium consule Roma videt,
 
multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
 
et maiestatem res data dantis habet,
 
iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
 
talibus Augusti tempus in omne frui. 70
 
quod quod cum vel ut tamen ab rerum cura propiore vacabit,
 
vota precor votis addite vestra meis.
 
et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
 
exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
 
praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo 75
 
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
 
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
 
hic arcu fisos terruit ense Getas,
 
hic raptam Troesmin troesenen etc corr Korn celeri virtute recepit,
 
infecitque fero sanguine Danuvium. 80
← Önceki Şiir 9 · 4 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi