Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
 
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis,
 
missaque di faciant Auroram occurrat ad illam,
 
bis senos fasces quae tibi prima dabit:
 
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul 5
 
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
 
in domini subeat partes et praestet amici
 
officium iusso littera nostra die.
 
atque ego si fatis genitus melioribus essem
 
et mea sincere curreret axe rota, 10
 
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
 
lingua salutandi munere functa tui,
 
gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis,
 
nec minus ille meus quam tuus esset honor.
 
illa. confiteor, sic essem luce superbus, 15
 
ut caperet fastus vix domus ulla meos:
 
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
 
consulis ante pedes ire iuberer eques;
 
et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
 
gauderem lateris non habuisse locum, 20
← Önceki bölüm Şiir 9 · 1 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi