Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
 
victima Tarpeios inficit icta focos,
 
nec tamen officio vatum per carmina facto
 
principibus res est aptior ulla viris.
 
carmina vestrarum peragunt praeconia laudum, 45
 
neve sit actorum fama caduca cavent.
 
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
 
notitiam serae posteritatis habet.
 
tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
 
nullaque res maius tempore robur habet. 50
 
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
 
et quisquis contra vel simul arma tulit,
 
quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
 
et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
 
di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, 55
 
tantaque maiestas ore canentis eget.
 
sic Chaos ex illa naturae mole prioris
 
digestum partes scimus habere suas:
 
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
 
ad Styga nimbifero vindicis igne datos . 60
← Önceki Şiir 8 · 3 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi