Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
tu modo si quid agi sperabis posse precando,
 
quos colis, exora supplice voce deos.
 
di tibi sunt sint Caesar iuvenis, tua numina placa,
 
hac certe nulla est notior ara tibi.
 
non sinit illa sui vanas antistitis umquam 25
 
esse preces: nostris hinc pete rebus opem.
 
quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
 
obruta de mediis cumba resurget aquis.
 
tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
 
et valeant quantum numina testis ero. 30
 
nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
 
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
 
templa domus facient vobis urbesque beatae;
 
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
 
parva quidem fateor pro magnis munera reddi, 35
 
cum pro concessa verba salute damus,
 
sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est,
 
et finem pietas contigit illa suum.
 
nec quae de parva pauper dis libat acerra
 
tura minus grandi quam data lance valent, 40
← Önceki Şiir 8 · 2 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi