Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
 
Nasonem nolles in quibus esse locis,
 
sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
 
plus illud quam tua vota valet.
 
in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est: 5
 
iam tempus lustri transit in alterius.
 
perstat enim fortuna tenax, votisque malignum
 
opponit nostris insidiosa invidiosa pedem.
 
certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,
 
numen ad Augustum supplice voce loqui. 10
 
occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis
 
(nec fuero tanti) me reor esse tuae.
 
iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
 
ipsum morte tua concidit auxilium.
 
coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae . 15
 
spem nostram terras deseruitque simul,
 
quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
 
vestra procul positus carmen in ora dedi.
 
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
 
iam modus et sacrae mitior ira domus, 20
← Önceki bölüm Şiir 6 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi