Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
 
non intermissis ut fluat imber aquis,
 
nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
 
mixta fere duris utilis herba rubis.
 
nil adeo fortuna gravis miserabile fecit, 5
 
ut minuant nulla gaudia parte malum.
 
ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
 
naufragus in Getici litoris actus aquas,
 
qua tamen inveni vultum diffundere causa
 
possim, possem fortunae nec meminisse meae. 10
 
nam mihi, cum fulva solus solus tristis spatiarer harena,
 
visa est a tergo pinna dedisse sonum.
 
respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
 
verba tamen sunt haec aure recepta mea:
 
‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum 15
 
Fama, per inmensas aere lapsa vias.
 
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
 
candidus et felix proximus annus erit.
 
dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit,
 
ad gentes alias hinc dea vertit iter. 20
← Önceki bölüm Şiir 4 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi