Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
 
summissa fugiens voce clientis opem.
 
cuique viro totus terrarum paruit orbis,
 
om. optimi codd.
 
ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, 45
 
quo victrix totiens consule Roma fuit,
 
in caeno Marius iacuit cannaque palustri,
 
pertulit et tanto multa pudenda viro.
 
ludit in humanis divina potentia rebus,
 
et certam praesens vix habet habet feret hora fidem. 50
 
litus ad Euxinum si quis mihi diceret ‘ibis,
 
et metues, arcu ne feriare Getae,’
 
i, bibe dixissem ‘purgantes pectora sucos,
 
quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
 
sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem, 55
 
et summi poteram tela cavere dei.
 
tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
 
dum loqueris, fieri tristia posse puta.
← Önceki Şiir 3 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi