Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
 
an notum qui sis omnibus esse velim?
 
nomine non utar, ne commendere querella,
 
quaeraturque tibi carmine fama meo.
 
dum mea puppis erat valida fundata carina, 5
 
qui mecum velles currere, primus eras.
 
nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
 
auxilio postquam scis opus esse tuo.
 
dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,
 
quisque sit, audito nomine, Naso, rogas, 10
 
ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
 
paene puer puero iunctus amicitia:
 
ille ego, qui primus tua seria nosse solebam
 
et tibi iucundis primus adesse iocis:
 
ille ego convictor densoque domesticus usu, 15
 
ille ego iudiciis unica Musa tuis.
 
ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis,
 
cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
 
sive fui numquam carus, simulasse fateris:
 
seu non fingebas, inveniere levis. 20
← Önceki bölüm Şiir 3 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi