Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax,
 
per quae clam tacitum tempus abire solet,
 
nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,
 
oblectat cultu terra novata suo,
 
quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant, 45
 
non bene de nobis quae meruere deae?
 
at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
 
utiliter studium quod tibi cedit ama,
 
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
 
huc aliquod curae mitte recentis opus. 50
← Önceki Şiir 2 · 3 / 3 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi