Şiir 2
Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
venit ab intonsis usque, Severe, Getis:
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
si modo permittas dicere vera, pudet.
orba tamen numeris cessavit epistula numquam
5
ire per alternas officiosa vices,
carmina sola tibi memorem testantia curam
non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem?
quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?
10
fertile pectus habes, interque Helicona colentes
uberius nulli provenit ista seges.
mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis
haec mihi cunctandi causa. Severe, fuit.
nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante,
15
sed siccum sterni vomere litus aro.
scilicet ut limus venas excaecat venas excaecat cum venas cecat in undis,
laesaque suppresso fonte resistit aqua,
pectora sic mea sunt limo vitiata malorum,
et carmen vena pauperiore fluit.
20