Şiir 1
et levis haec meritis referatur gratia tantis:
si minus, invito te quoque gratus ero.
numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
nec mihi munificas arca negavit opes.
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
25
auxilium vitae fertque feretque vel refertque vel referta feretque meae.
unde rogas forsan fiducia tanta futuri
sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
aequoreo madidas quae premit imbre comas:
30
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea aenea: aerea σ custos
bellica Phidiaca stat dea facta manu:
vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
ut similis verae vacca Myronis opus:
sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum
35
tutelaeque feror munus opusque tuae.