Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
scribentem iuvat ipse labor favor minuitque laborem,
 
cumque suo crescens pectore fervet opus.
 
corrigere ut et vel at: ut Burmann res est tanto magis ardua quanto
 
magnus Aristarcho maior Homerus erat,
 
sic animum lento curarum frigore laedit 25
 
et et ut cupidi cursus frena retentat equi.
 
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram,
 
ossaque pacata nostra tegantur humo,
 
ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
 
fortunae species obstat acerba meae, 30
 
vixque mihi videor, faciam qui qui quod vel cum carmina, sanus,
 
inque feris curem corrigere illa Getis.
 
nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,
 
quam sensus cunctis paene quod unus inest.
 
laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis. 35
 
conveniens operi tempus utrumque suo est.
 
quid nisi de vitio scribam regionis amarae,
 
utque loco moriar commodiore precer?
 
eum totiens eadem dicam, vix audior ulli,
 
verbaque profectu dissimulata carent. 40
← Önceki Şiir 9 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi