Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
quid referam veteres Romanae gentis, apud quos
 
exulibus tellus ultima Tibur erat?
 
persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aevis
 
tam procul a patria est horridiorve locus.
 
quo magis ignoscat sapientia vestra dolenti: 85
 
quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
 
nec tamen infitior, si possint nostra coire
 
vulnera, praeceptis posse coire tuis.
 
sed vereor ne me frustra servare labores,
 
neu iuver admota perditus aeger ope. 90
 
nec loquor haec, quia sit maior prudentia nobis,
 
sed sum quam medico notior ipse mihi.
 
ut tamen hoc ita sit, munus tua grande voluntas
 
ad me pervenit consuliturque boni.
← Önceki Şiir 3 · 5 / 5 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi