Şiir 3
adsuetos tauri saltus, adsueta leones—
nec feritas illos impedit antra petunt.
tu tamen exilii morsus e pectore nostro
fomentis speras cedere posse tuis.
effice vos ipsi ne tam mihi sitis amandi,
45
talibus ut levius sit caruisse malum,
at, puto, qua genitus fueram, tellure carenti
in tamen humano contigit esse loco.
orbis in extremi iaceo desertus harenis,
fert ubi perpetuas obruta terra nives.
50
non ager hic pomum, non dulces educat uvas, herbas
non salices ripa, robora monte virent.
neve fretum laudes terra magis, aequora semper
ventorum rabie solibus orba tument.
quocumque aspicies,aspicias campi cultore carentes
55
vastaque, quae nemo vindicat, arva iacent.
hostis adest dextra laevaque a parte timendus,
vicinoque metu terret utrumque latus,
altera Bistonias pars est sensura sarisas,
altera Sarmatica spicula missa manu.
60