Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 8

 
Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
 
dona Tomitanus mittere posset ager.
 
dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
 
sed te, cum donas, ista iuvare solent.
 
nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo: 5
 
hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
 
purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
 
sed non Sarmatico tingitur illa mari.
 
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
 
arte Tomitanae non didicere nurus, 10
 
femina pro lana Cerealia munera frangit,
 
suppositoque gravem vertice portat aquam.
 
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
 
nulla premunt ramos pondere poma suo. suos
 
tristia deformes pariunt absinthia campi, 15
 
terraque de fructu quam sit amara docet.
 
nil igitur tota Ponti regione sinistri,
 
quod mea sedulitas mittere posset, erat.
 
clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
 
hoste precor fiant illa cruenta tuo. 20
← Önceki bölüm Şiir 8 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi