Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti,
 
iamque pudet vanas fine carere preces.
 
taedia consimili fieri de carmine vobis,
 
quidque petam cunctos edidicisse reor.
 
nostraque quid portet iam nostis epistula, quamvis 5
 
cera charta sit a vinclis non labefacta suis. suis meis
 
ergo mutetur scripti sententia nostri,
 
ne totiens contra, quam rapit amnis, eam.
 
quod bene de vobis speravi, ignoscite, amici:
 
talia peccandi iam mihi finis erit. 10
 
nec gravis uxori dicar: quae scilicet in me
 
quam proba tam timida est experiensque parum.
 
hoc quoque, Naso, feres: etenim peiora tulisti.
 
iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
 
ductus ab armento taurus detrectat detrectet aratrum, 15
 
subtrahit subtrahat et duro colla novella iugo:
 
nos, quibus adsuevit fatum crudeliter uti,
 
ad mala iam pridem non sumus ulla rudes,
 
venimus in Geticos fines: moriamur moriemur in illis,
 
Parcaque ad extremum qua mea coepit eat. 20
← Önceki bölüm Şiir 7 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi