Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Naso suo (posuit nomen quam quam cui paene!) sodali
 
mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis,
 
at si cauta parum scripsisset dextra quis esses,
 
forsitan officio parta querella foret.
 
cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus, 5
 
appellent ne te carmina nostra, rogas?
 
quanta sit in media clementia Caesaris ira,
 
si nescis, ex me certior esse potes.
 
huic ego, quam patior, nil possem demere poenae,
 
si iudex meriti cogerer esse mei. 10
 
non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis,
 
nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
 
nec scelus admittas, si consoleris amicum,
 
mollibus et verbis aspera fata leves.
 
cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis 15
 
fiat in Angustos invidiosa deos?
 
fulminis adflatos interdum vivere telis
 
vidimus et refici, non prohibente Iove.
 
nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis,
 
Leucothea nanti ferre negavit opem. 20
← Önceki bölüm Şiir 6 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi