Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 4

 
prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
 
ipsa potest solitum nosse corona caput:
 
scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,
 
stentque super vinctos iunctos vel victos trunca tropaea viros:
 
oppida turritis cingantur eburnea muris, 105
 
fictaque res vero more putetur agi.
 
squalidus inmissos fracta sub harundine crines
 
Rhenus et infectas sanguine portet aquas,
 
barbara iam capti poscunt insignia reges
 
textaque fortuna divitiora sua, 110
 
et quae praeterea virtus invicta tuorum
 
saepe parata tibi, saepe paranda facit,
 
di, quorum monitu sumus eventura locuti,
 
verba, precor, celeri nostra probate fide.
← Önceki Şiir 4 · 6 / 6 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi