Şiir 4
haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras,
et placeat caeso non minus agna bove.
res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo
Aeneadum enidos vel aenidos vel aeneidos corr. Ehwald vati grande fuisset onus.
ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi
85
pondera disparibus non potuere rotis,
quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis :
alter enim de te, Rhene, triumphus adest,
inrita motorum votorum corr. Heinsius non sunt praesagia vatum .
danda Iovi laurus, dum prior illa viret.
90
nec mea verba legis, qui sum summotus ad Histrum.
non bene pacatis flumina pota Getis:
ista dei vox est, deus est in pectore nostro,
haec duce praedico vaticinorque deo.
quid cessas currum pompamque parare triumphis,
95
Livia? dant nullas iam tibi bella moras.
perfida damnatas Germania proicit hastas.
iam pondus dices omen habere meum.
crede, brevique fides aderit, geminabit honorem
filius, et iunctis, ut prius, ibit equis.
100