Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
quae nunc cur iterum post saecula longa revisam,
 
tu facis, o castris miles amice meis.
 
pone metus igitur: mitescet Caesaris ira,
 
et veniet votis mollior hora tuis.
 
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, 85
 
cunctaque laetitiae plena triumphus habet,
 
dum domus et nati, dum mater Livia gaudet,
 
dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
 
dum sibi gratatur populus, totamque per urbem
 
omnis odoratis ignibus ara calet, 90
 
dum faciles aditus praebet venerabile templum, templum tempus vel numen
 
sperandum est nostras posse valere preces,
 
dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras,
 
coeperunt sensus aut vigilare mei.
 
si dubitem, faveas quin his, o Maxime, dictis, 95
 
Memnonio cycnos esse colore putem,
 
sed neque mutatur fuscatur nigra pice lacteus humor,
 
nec, quod erat candens, fit terebinthus ebur.
 
conveniens animo genus est tibi, nobile namque
 
pectus et Herculeae simplicitatis habes, 100
← Önceki Şiir 3 · 5 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi