Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
sic regat imperium terrasque coerceat omnis
 
Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus, tuus nepos
 
effice, sit nobis non inplacabilis ira,
 
meque loco plecti commodiore velit.
 
haec ego visus eram puero dixisse volucri, 65
 
hos visus nobis ille dedisse sonos .
 
per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
 
per matrem iuro Caesareumque caput,
 
nil nisi concessum nos te didicisse magistro,
 
Artibus et nullum crimen inesse tuis. 70
 
utque hoc, sic utinam defendere cetera possem posses!
 
scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
 
quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
 
nec potes a culpa dicere abesse tua)
 
tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, 75
 
non gravior merito iudicis vindicis ira fuit.
 
ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
 
lapsa per inmensas est mea pinna vias.
 
haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
 
Phasias est telis fixa puella meis. 80
← Önceki Şiir 3 · 4 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi