Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
 
talibus adfata est libera lingua sonis:
 
‘o puer, exilii decepto causa magistro,
 
quem fuit utilius non docuisse mihi,
 
huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo, 25
 
et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
 
quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
 
quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
 
tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
 
apposui senis te duce quinque pedes, 30
 
nec me Maeonio consurgere carmine nec me
 
dicere magnorum passus es acta ducum,
 
forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes ignis
 
ingenii vires comminuere mei.
 
namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis 35
 
in nullum mea mens grande vacavit opus,
 
nec satis hoc fuerat, stulto stultus quoque carmine feci,
 
Artibus ut posses non rudis esse meis.
 
pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
 
id quoque in extremis et sine pace locis. 40
← Önceki Şiir 3 · 2 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi