Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
nec nurus Aegypti, nec saeva Agamemnonis uxor,
 
Scyllaque, quae Siculas inguine terret aquas,
 
Telegonive parens vertendis nata figuris,
 
nexaque nodosas angue Medusa comas,
 
femina sed princeps, in qua Fortuna videre 125
 
se probat et caecae crimina falsa tulit:
 
qua nihil in terris ad finem solis ab ortu
 
clarius excepto Caesare mundus habet,
 
eligito tempus captatum saepe rogandi,
 
exeat adversa ne tua navis aqua. 130
 
non semper sacras reddunt oracula sortis,
 
ipsaque non omni tempore fana patent,
 
cum status urbis erit, qualem nunc auguror esse,
 
et nullus populi contrahet ora dolor,
 
cum domus Augusti, Capitoli more colenda, 135
 
laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
 
tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
 
profectura aliquid tum tua verba putes.
 
siquid aget maius, differ tua coepta caveque
 
spem festinando praecipitare meam. 140
← Önceki Şiir 1 · 7 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi