Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
quae tibi ne desint, bene per mala nostra cavetur :
 
meque viro flendi copia dives adest;
 
utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis.
 
has fortuna tibi nostra ministrat ministret opes.
 
si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, 105
 
Admeti coniunx, quam sequereris, erat.
 
aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
 
instantis velles fallere nupta procos.
 
si comes extincti Manes sequerere mariti,
 
esset dux facti Laodamia tui. 110
 
Iphias ante oculos tibi erat ponenda volenti
 
corpus in accensos mittere forte rogos.
 
morte nihil opus est, nihil Icariotide tela.
 
Caesaris est coniunx ore precanda tuo,
 
quae praestat virtute sua, ne prisca vetustas 115
 
laude pudicitiae saecula nostra premat:
 
quae Veneris formam, mores Iunonis habendo
 
sola est caelesti digna reperta toro.
 
quid trepidas et adire times? non impia Procne
 
filiave Aeëtae voce movenda tua est, 120
← Önceki Şiir 1 · 6 / 9 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi