Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
 
Trinacris est oculis te duce visa nota meis.
 
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
 
subpositus monti quam vomit ore Gigans,
 
Hennaeosque lacus et olentis olentia corr. Zinzerling stagna Palici, 25
 
quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
 
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
 
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
 
hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
 
eheu, quam dispar est locus ille Getis! 30
 
et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo
 
te mihi iucundas efficiente vias!
 
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
 
esseda nos agili sive tulere rota,
 
saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi, 35
 
pluraque, si numeres, verba fuere gradu,
 
saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum
 
tarda per aestivos defuit hora dies.
 
est aliquid casus pariter timuisse marinos,
 
iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos. 40
← Önceki Şiir 10 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi