Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
 
haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
 
auctorisque sui si non est anulus index,
 
cognitane est nostra littera facta manu?
 
an tibi notitiam mora temporis eripit horum, 5
 
nec repetunt oculi signa vetusta tui?
 
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
 
exciderit tantum ne tibi cura mei.
 
quam tu vel longi debes convictibus aevi,
 
vel mea quod coniunx non aliena tibi est, est om 10
 
vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
 
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
 
tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
 
ne careant summa Troica bella manu.
 
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi, 15
 
doctrinae pretium triste magister habet,
 
sunt tamen inter se communia sacra poetis,
 
diversum quamvis quisque sequamur queramur vel sequatur iter :
 
quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
 
suspicor, et casus velle levare meos. 20
← Önceki bölüm Şiir 10 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi