Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,
 
Roma, nec Ausonii militis arma timet,
 
dant illis animos arcus plenaeque pharetrae
 
quamque libet longis cursibus aptus equus,
 
quodque sitim didicere diu tolerare famemque, 85
 
quodque sequens nullas hostis habebit aquas.
 
ira viri initis non me misisset in istam,
 
si satis haec illi nota fuisset humus.
 
nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste,
 
meque minus, vitam cui dabat dedit vel dabit corr. Merkel ipse, capi. 90
 
noluit, ut at poterat, minimo me perdere nutu.
 
nil opus est ullis in mea fata Getis,
 
sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum,
 
et minus infestus, quam fuit, esse potest.
 
tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi: 95
 
paene etiam merito parcior ira meo est.
 
di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
 
alma nihil maius Caesare terra ferat,
 
utque fuit diu: fuit Ehwald sub eo, sic sit sub Caesare terra, sit publica sarcina terrae (publice saroterra A)
 
perque manus huius tradita gentis eat. 100
← Önceki Şiir 2 · 5 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi