Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
cum video quam sint mea fata tenacia, frangor,
 
spesque levis magno victa timore cadit,
 
nec tamen ulterius quicquam sperove precorve,
 
quam male mutato posse carere loco.
 
aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste 65
 
gratia quod salvo vestra pudore queat.
 
suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,
 
difficilis causae inite patrocinium.
 
est mala, confiteor, sed te bona fiet agente,
 
lenia pro misera fac modo verba fuga. 70
 
nescit enim Caesar, quamvis deus omnia norit,
 
ultimus hic qua sit condicione locus,
 
magna tenent illud numen molimina rerum:
 
haec est caelesti pectore cura minor.
 
nec vacat, in qua sint positi regione Tomitae, 75
 
quaerere, finitimo vix loca nota Getae,
 
aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres
 
cultaque Oresteae Taurica terra deae,
 
quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,
 
dura meant celeri terga per amnis equo. 80
← Önceki Şiir 2 · 4 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi