Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
tecta rigent fixis veluti velata vallata sagittis,
 
portaque vix firma summovet arma sera.
 
adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, laeti
 
et quod iners hiemi continuatur hiems.
 
hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis 25
 
eumque meo fato quarta fatigat hiems,
 
fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
 
et similis morti pectora torpor habet,
 
felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
 
quae posuit sensum saxea facta malis! 30
 
vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
 
cortice velavit populus ora novo!
 
ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:
 
ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.
 
ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris, 35
 
amittet vires ipsa Medusa suas.
 
vivimus ut numquam sensu careamus amaro,
 
et gravior longa fit mea poena mora.
 
sic inconsumptum Tityi semperque renascens
 
non perit, ut possit saepe perire, iecur. 40
← Önceki Şiir 2 · 2 / 8 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi