Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
 
munifici mores improbat Alcinoi?
 
non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, genitorve (gentisque) caphereus (caphareus)
 
quive repertorem torruit arte sua:
 
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis, 45
 
tam numquam, facta pace, cruoris amans,
 
adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
 
emollit mores nec sinit esse feros,
 
nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
 
mitibus aut studiis tempora plura dedit. 50
 
carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
 
Threicium iuvenem composuisse negem;
 
neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
 
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
 
utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma 55
 
sumere et hostili tingere caede manum,
 
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
 
collaque velocis flectere doctus equi,
 
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
 
atque suis numeris humeris corr. Heinsius forte quievit opus, 60
← Önceki Şiir 9 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi