Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,
 
vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
 
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,
 
nec magis est curvis Appia trita rotis,
 
pectora quam mea sunt sene calcata caecata malorum, 45
 
et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
 
artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
 
infelix perii dotibus ipse meis.
 
vita prior vitio caret et sine labe peracta est est om. A :
 
auxilii misero nil tulit illa mihi. 50
 
culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
 
omnis pro nobis gratia muta fuit.
 
adiuvat in duris aliquos aliquo praesentia rebus:
 
obruit hoc absens vasta procella caput.
 
quis quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et) non horruerit tacitam faciti quoque Caesaris iram? 55
 
addita sunt poenis aspera verba meis.
 
fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
 
Arcturum subii Pleiadumque minas,
 
saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
 
non Ithacae puppi saevior unda fuit. 60
← Önceki Şiir 7 · 3 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi