Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
est illi curae me perdere, quaeque solebat
 
esse levis, constans et bene certa nocet,
 
crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris
 
(nec planis planus nostris casibus esse puter puter Ehwald potes vel potest vel solet),
 
Cinyphiae segetis citius numerabis aristas, 25
 
altaque quam multis floreat Hybla thymis,
 
et quot aves motis nitantur in aere pinnis,
 
quotque natent pisces aequore, certus eris,
 
quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,
 
quos ego sum terra, quos ego passus aqua. 30
 
nulla Getis toto gens est truculentior orbe;
 
sed tamen hi nostris ingemuere malis,
 
quae tibi si memori coner perscribere versu.
 
Uias est fati longa futura mei.
 
non igitur vereor verear quo quo qua vel quia vel quod te rear esse verendum, 35
 
cuius amor nobis pignora mille dedit,
 
sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est
 
tempore laetitiae ianua clausa meae.
 
iam dolor in morem venit meus, utque Caducis
 
percussu crebro saxa cavantur aquis, 40
← Önceki Şiir 7 · 2 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi