Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,
 
turpe laborantem deseruisse ratem,
 
turpe sequi casum et fortunae cedere accedere, at cf. Tib. iv.13.17 amicum,
 
et, nisi sit felix, esse negare suum.
 
non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati, 25
 
non haec Aegidae Pirithoique fides:
 
quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
 
in quorum plausus tota theatra sonant,
 
tu quoque per durum servato tempus amico
 
dignus es in tantis nomen habere viris, 30
 
dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
 
non erit officii gratia surda tui.
 
crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
 
carmen, in ore frequens posteritatis eris.
 
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis, 35
 
duret et in longas impetus iste moras,
 
quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
 
nec nocet admisso subdere calcar equo.
← Önceki Şiir 6 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi