Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
 
quolibet in casu gratia nostra fores,
 
ultima me tecum vidit maestisque cadentes
 
excepit lacrimas Aethalis Ilva aeithali silva etc. corr. Rutfgers genis:
 
cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset, 85
 
attulerat culpae quem mala fama meae,
 
inter confessum dubie dubie medius: om A. dubieque negantem
 
haerebam, pavidas dante timore notas,
 
exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
 
gutta per attonitas ibat oborta genas. 90
 
haec igitur referens et quod mea crimina primi
 
erroris venia posse latere vides,
 
respicis antiquum lassis in rebus amicum,
 
fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
 
pro quibus optandi si nobis copia fiat, 95
 
tam bene promerito commoda mille precer. precor corr.Heinsius
 
sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
 
ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
 
haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
 
te solitum memini prima rogare deos. 100
← Önceki Şiir 3 · 5 / 5 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi