Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 3

 
quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
 
communis vitii te quoque labe trahi,
 
diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
 
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
 
en ego, non paucis quondam munitus amicis, 25
 
dum flavit velis aura secunda meis,
 
ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
 
in mediis lacera nave relinquor aquis,
 
cumque alii nolint etiam me nosse videri,
 
vix duo proiecto tresve tulistis opem. 30
 
quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
 
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
 
te, nihil exactos ex acto: exactos Ehwald nisi nos nos non vel vos peccasse fatentem,
 
sponte sua probitas officiumque iuvat.
 
iudice te mercede caret per seque petenda est 35
 
externis virtus incomitata bonis,
 
turpe putas abigi,abici quia sit miserandus, amicum,
 
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
 
mitius est lasso digitum supponere mento,
 
mergere quam liquidis ora natantis aquis. 40
← Önceki Şiir 3 · 2 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi