Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 2

 
tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
 
et nos in turbae parte fuisse tuae.
 
ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
 
Artibus exceptis, saepe probator eras.
 
nec mea, si tantum peccata novissima demas, 105
 
esse potest domui vita pudenda tuae.
 
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,
 
curaque sit superis Caesaribusque tui .
 
mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
 
eximat eximar ut Scythici me me om.: add. σ feritate loci. 110
 
difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,
 
et talis meriti gratia maior erit.
 
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
 
accipiet voces Antiphatesve tuas,
 
sed placidus facilisque parens veniaeque paratus, 115
 
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
 
qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,
 
cuique fere poenam sumere poena sua est.
 
victa tamen vitio est huius clementia nostro,
 
venit et ad vires ira coacta suas. 120
← Önceki Şiir 2 · 6 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi