Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
deque tropaeorum, quod sol incendent, incenderet vel incenderat: incendent σ auro
 
aurea Romani tecta fuisse fori,
 
totque tulisse duces captivis captivos: captivis σ addita collis
 
vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
 
maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, 45
 
in quibus et belli summa caputque Bato. Bato fuit vel tenet
 
cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
 
cum videam mitis hostibus esse deos?
 
pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
 
oppida sub titulo nominis isse esse tui. 50
 
atque ea te contra nec muri mole nec armis
 
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
 
di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
 
sint modo virtuti tempora longa tuae.
 
quod precor, eveniet : sunt quiddam quaedam corr. Heinsius oracula vatum: 55
 
nam deus optanti prospera signa dedit,
 
te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
 
laeta coronatis Roma videbit equis;
 
maturosque pater nati spectabit honores,
 
gaudia percipiens, quae dedit ipse suis. 60
← Önceki Şiir 1 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi