Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,
 
mittere rem siquis, qua caret ipse, potest,
 
longus enim curis vitiatum corpus amans
 
non patitur vires languor habere suas.
 
nec dolor ullus adest, nec febribus uror anhelis, 5
 
et peragit soliti vena tenoris iter.
 
os hebes est positaeque movent fastidia mensae,
 
et queror, invisi cum venit hora cibi.
 
quod mare, quod tellus, adpone quod educat aër,
 
nil ibi, quod nobis esuriatur, erit. 10
 
nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
 
det mihi formosa nava nava grata Iuventa manu,
 
non tamen exacuet torpens sapor ille palatum,
 
stabit et in stomacho pondus inerte diu.
 
haec ego non ausim, cum sint verissima, cuivis 15
 
scribere, delicias ne mala nostra vocet,
 
scilicet is status est, ea rerum forma mearum,
 
deliciis etiam possit ut esse locus!
 
delicias illi precor has contingere, siquis
 
ne mihi sit levior Caesaris ira timet. 20
← Önceki bölüm Şiir 10 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi