Thesauros Edebiyat elegy Ex Ponto

Ex Ponto

Ex Ponto Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 1

 
Naso Tomitanae iam non novus incola terrae
 
hoc tibi de Getico litore mittit opus.
 
si vacat, hospitio peregrinos. Brute, libellos
 
excipe, dumque aliquo, quolibet abde loco. loco modo
 
publica non audent intra inter monimenta venire, 5
 
ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
 
a! quotiens dixi ‘certe nil turpe docetis:
 
ite, patet castis versibus ille locus!
 
non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
 
sub Lare privato tutius esse putant, 10
 
quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
 
qua steterant Artes, pars vacat illa tibi.
 
Quid qui veniant, novitate roges fortasse sub ipsa.
 
accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.
 
invenies, quamvis non est miserabilis index, 15
 
non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
 
rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit
 
non occultato nomine missa docet.
 
nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis,
 
Musaque ad invitos officiosa venit. 20
Şiir 1 · 1 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi