Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
Siquis habes nostris similes in imagine vultus,
 
deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
 
ista decent laetos felicia signa poetas :
 
temporibus non est apta corona meis.
 
hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici, 5
 
in digito qui me fersque refersque tuo,
 
effigiemque meam fulvo complexus in auro
 
cara relegati, quae potes, ora vides.
 
quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
 
‘quam procul a nobis Naso sodalis abest! 10
 
grata tua est pietas, sed carmina maior imago
 
sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
 
carmina mutatas hominum dicentia formas,
 
infelix domini quod fuga rupit opus.
 
haec ego discedens, sicut bene multa meorum, 15
 
ipse mea posui maestus in igne manu.
 
utque cremasse suum fertur sub stipite natum
 
Thestias et melior matre fuisse soror,
 
sic ego non meritos mecum peritura libellos
 
imposui rapidis viscera nostra rogis: 20
← Önceki bölüm Şiir 7 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi