Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 6

 
Nec tantum Clario est Lyde dilecta poetae,
 
nec tantum Coo Coo Clario Bittis battis corr. Merkel amata suo est,
 
pectoribus quantum tu nostris, uxor, inhaeres,
 
digna minus misero, non meliore viro.
 
te mea supposita veluti trabe fulta ruina est: 5
 
siquid adhuc ego sum, muneris omne
 
tui est. tu facis, ut spolium non sim, nec nuder ab illis,
 
naufragii tabulas qui petiere mei.
 
utque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
 
incustoditum captat ovile lupus, 10
 
aut ut edax vultur corpus circumspicit ecquod
 
sub nulla positum cernere possit humo,
 
sic mea nescio quis, rebus male fidus acerbis
 
in bona venturus, si paterere, fuit.
 
hunc tua per fortis virtus summovit amicos, 15
 
nulla quibus reddi gratia digna potest,
 
ergo quam misero, tam vero teste probans,
 
hic aliquod pondus si modo testis habet.
 
nec probitate tua prior est aut Hectoris uxor,
 
aut comes extincto Laodamia viro. 20
← Önceki bölüm Şiir 6 · 1 / 2 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi