Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 14

 
nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
 
et tantum tanta probitas inreprehensa fuit.
 
area de par (vel per) eadem: area de Withof nostra nunc est tibi facta ruina
 
conspicuum virtus hic tua ponat opus.
 
esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est, 25
 
et nihil officio nupta quod obstet habet,
 
cum deus intonuit, non se subducere nimbo,
 
id demum est pietas, id socialis amor.
 
rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet,
 
quae maneat stabili, eum fugit illa, pede. 30
 
siqua tamen pretium sibi virtus merces: virtus Ehwald ipsa petitum,
 
inque parum laetis ardua rebus adest,
 
ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
 
et loca mirantur qua patet orbis iter.
 
aspicis ut longo teneat laudabilis aevo 35
 
nomen inextinctum Penelopea fides?
 
cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
 
ausaque in accensos Iphias ire rogos?
 
ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius
 
Iliacam celeri vir pede pressit humum? 40
← Önceki Şiir 14 · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi