Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 12

 
adde quod ingenium longa rubigine laesum
 
torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
 
fertilis, assiduo si non renovatur renovetur vel removetur aratro,
 
nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
 
tempore qui longo steterit, male curret currit et inter 25
 
carceribus missos ultimus ibit equus,
 
vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
 
siqua diu solitis cumba vacavit vacabit corr. σ aquis,
 
me quoque despera,despero fuerim cum parvus et ante,
 
illi, qui fueram, posse redire parem. 30
 
contudit ingenium patientia longa malorum,
 
et pars antiqui nulla vigoris adest.
 
siqua siqua Bentley saepe tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
 
inque suos volui cogere verba pedes,
 
carmina nulla mihi sunt scripta, carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla aut qualia cernis, 35
 
digna sui domini tempore, digna loco.
 
denique non parvas animo dat gloria vires,
 
et fecunda facit pectora laudis amor.
 
nominis et famae quondam fulgore trahebar,
 
dum tulit antemnas aura secunda meas. 40
← Önceki Şiir 12 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi