Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 10

 
Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
 
facta est Euxini dura ter unda maris.
 
at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
 
Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
 
stare putes, adeo procedunt tempora tarde, 5
 
et peragit lentis passibus annus iter.
 
nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
 
efficit angustos nec mihi bruma dies,
 
scilicet in nobis rerum natura novata est,
 
cumque meis curis omnia longa facit. 10
 
an peragunt solitos communia tempora motus, suntque stantque Housman
 
magis vitae tempora dura meae?
 
quem tenet Euxini mendax cognomine litus,litus s tellus vel tempus vel pontus
 
et Scythici vere terra sinistra freti,
 
innumerae circa gentes fera bella minantur, 15
 
quae sibi non rapto raptu vivere turpe putant.
 
nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
 
moenibus exiguis ingenioque loci.
 
cum minime credas, ut aves,avis densissimus hostis
 
advolat, et praedam vix bene visus agit. 20
← Önceki bölüm Şiir 10 · 1 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi