Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 9

 
di tibi se tribuant cum Caesare semper amicos :
 
non potuit votum plenius esse meum.
 
haec meus argutis, si tu paterere, libellis
 
poneret in multa luce videnda labor;
 
nunc quoque se, quamvis est iam quamvis est vel q. e. iam corr. Naugerus (σ?) iussa quiescere, quin te 25
 
nominet invitum, vix mea Musa tenet,
 
utque canem pavidae nactum vestigia cervae
 
latrantem frustra copula dura tenet,
 
utque fores nondum reserati carceris acer
 
nunc pede, nunc ipsa fronte lacessit equus, 30
 
sic mea lege data vincta atque inclusa Thalia Thalia voluntas
 
per titulum vetiti nominis ire cupit.
 
ne tamen officio memoris laedaris amici,
 
parebo iussis—parce timere—tuis.
 
at non parerem, nisi me meminisse putares. 35
 
hoc quod non prohibet vox tua, gratus ero.
 
dumque quod o breve sit!—lumen vitale videbo,
 
serviet officio spiritus iste ipse tuo.
← Önceki Şiir 9 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi