Şiir 8
Non adeo cecidi, quamvis abiectus, ut infra
te quoque sim, inferius quo nihil esse potest,
quae tibi res animos in me facit, improbe? curve
casibus insultas, quos potes ipse pati?
nec mala te reddunt mitem placidumque iacenti
5
nostra, quibus possint inlacrimare ferae;
nec metuis dubio Fortunae stantis in orbe
numen, et exosae verba superba deae.
Exigit exigis vel exiget a dignis at dignes ultrix Rhamnusia poenas:
inposito calcas quid qui mea fata pede?
10
vidi ego naufragium qui risit naufragiumque viros et corr. Mencken in aequora aequore mergi,
et numquam dixi iustior unda fuit.
vilia qui quondam miseris alimenta negarat,
nunc mendicato pascitur ipse cibo.
passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
15
et manet in nullo certa tenaxque loco,
sed modo laeta venit, manet: venit Heinsius vultus modo sumit acerbos,
et tantum constans in levitate sua est.
nos quoque floruimus, sed flos erat ille caducus,
flammaque de stipula nostra brevisque fuit.
20