Thesauros Edebiyat elegy Tristia

Tristia

Tristia Ovid 43 B.C.-17 or 18 A.D

Şiir 7

 
quid potius faciam desertis solus in oris,
 
quamve malis aliam quaerere coner coner cogar opem?
 
sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
 
esse nihil toto tristius orbe potest,
 
sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni, 45
 
quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
 
non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
 
victaque pugnaci iura sub ense iacent.
 
pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
 
oraque sunt longis horrida tecta comis, 50
 
in paucis remanent Graecae vestigia linguae,
 
haec quoque iam Getico barbara facta sono.
 
unus in hoc nemo est populo, nemo . . populo populo vix est
 
qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
 
ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!— 55
 
Sarmatico cogor plurima more loqui.
 
en pudet et fateor, iam desuetudine longa
 
vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
 
nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
 
barbara . non hominis culpa, sed ista loci. 60
← Önceki Şiir 7 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi